Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 3.7.1 | Cic. Fam. 3.7.3 (English) | >>Cic. Fam. 3.7.5 |
3.7.1
legati Appiani mihi volumen a te plenum querelae iniquissimae reddiderunt , quod corum aedificationem litteris meis impedissem . eadem autem epistula petebas ut cos quam primum , ne in hiemem inciderent , ad facultatem aedificandi liberarem , et simul peracute querebare , quod eos tributa exigere vetarem prius quam ego re cognita permisissem ; genus enim quoddam fuisse impediendi , cum ego cognoscere non <possem >, nisi cum ad hiemem me ex
3.7.3
Cilicia recepissem . ad omnia accipe et cognosce aequitatem expostulationis tuae . primum , cum ad me aditum esset ab iis , qui dicerent a se intolerabilia tributa exigi , quid habuit iniquitatis me scribere , ne facerent , ante quam ego rem causamque cognossem ? non poteram , credo , ante hiemem ; sic enim scribis . quasi vero ad cognoscendum ego ad illos , non illi ad me venire debuerint . 'tam longe ?' inquis . quid ? cum dabas iis litteras , per quas mecum agebas , ne eos impedirem , quo minus ante hiemem aedificarent , non eos ad me venturos arbitrabare ? tametsi id quidem fecerunt ridicule ; quas enim litteras adferebant , ut opus aestate facere possent , eas mihi post brumam reddiderunt . sed scito et multo pluris esse , qui de tributis recusent , quam qui exigi velint , et me tamen , quod te velle existimem , esse facturum . de Appianis hactenus .
3.7.2
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 3.7.1 | Cic. Fam. 3.7.3 (English) | >>Cic. Fam. 3.7.5 |